Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
no Domini MCCLXXVI. Regni autem nostri anno Quarto. Sexto decimo kalend. Iunii." Haec tria diplomata exstant in Archiuo Szechen} iensi Com. Forgach. A* Ch. 1276. Idem Ladislaus Ecclesiae Varadinensi villattx Znlus confert. Nos Ladislaus, Dei gratia , Rex Hungariae , etc. Significamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem , quod nos cum summa deuotione, et singulari affectione accedentes personaliter ad Ecclesiam Varadiensem primum post adepta regni nostri gubernacula, et assumtum regium diadema, ob remedium — — — nostrorum, et ob deuotionem, quam ad gloriosam Virginem Dominam nostram , et ad beatum regem Ladislaum Sanctissimum, Progenitorem nostrum in terris, et patronum in coelis habemus , hanc Ecclesiae Varadiensi duximus eleemosynam faciendam; contulimus siquidem eidem Ecclesiae in perpetuam elemosynam villam nostram Szolos , cum omnibus Vduornicis nostris residentibus in eadem, et (vt) vna pars ex eis ad oflicium pulsatorum , et alia ad exsoluendas ceras pro luminaribus dictae ecclesiae ceris et luminaribus — — — — iuxta p — — — dilectus et fidelis noster ven. P. D. L. Dei gratia Episcopus Varadiensis ex permissione nostra secundum discretionem diuinitus sibi datam , ordinandam debeat deputare, — — — licitum sit, vt ad quatuor aut quinque mansiones et non piures, si quos ex eisdem Vduornicis nostris viderit ad hoc aptos , habentes videlicet arma et vsum armorum, et alias industrias, in Iobbagiones —