Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Anno Domini MCCLXXYI. Regni autem nostri anno quarto. " E MSS. Heuenesi Tom. Z. nro 79. p. 383. Orig. in arcliiuo Excelsae Camerae. A. Ch. 1276. Donatio super Zenche Petro filio Elyae. Nos Ladislaus, Dei Gratia, Hungar. Rex. Teno­re praesentium significamus vniuersis, quod nos quandam terramCastri nostii Zolgageuriensis Zen­che vocatam, in Comitatu Borsiensi existentem va­cuam, et habitatoribus desolatam , ac Regiae col­lationi pertinentem, Pelro fiiio Elyae consideratis seruitiis, et fidelitatibus eiusdem, quae nobis in diuersis Regni nostri expeditionibus , et maxime in praesenti Guerra, et conflictu, quem habuimus contra nostros Infideles, co­ram oculis nostris, ct in praesentia omnium Baro­num nostrorum fideliter, et laudabiliter impendit, dedimus, et contulimus iure perpetuo possidendam. Datum in Yilla Yrs (Ors) in octauis Purifica­tionis B. Yircinis Anno Domini MCCLXXVL A. Cli. 1267. Similis Petro fdio Elyae. Nos Ladislaus, Dei gratia Rex Hung. signifi­camus tenore praesentium vniuersis. Quod terram Zenche vocatam dedimus, et contulimus, ac reli­quimus Petro filio Elyae perpetualiter possiden­dum eg modo, et ea integritate, prout in tempori­bus litteris nostris exinde confectis continentur. 0 Datum i n V i 11 a T a a t in octauis media — Quad­ragesimae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom