Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Etquilis, Duce Domino exercituum, intendamus; vt discat amodo , posito supercilio, per se ipsum, <juam sit durum , quamque difliciie, contra stimuJos calcitrare. Eia ergo Princeps, in quem proauorum generositas vires et animos deriuatione gratuita propagauit, virum induite, quaesumus, virtuosum, vos robore fortitudinis accingentes. Confidimus autem in Diuina clementia, quod non deerit nobis prosper euentus ad omnia, dum in caussa felici et aequa militabitis , et sub Principe Zelatore iustitiae fortunato." A. Ch. 127G. Idem Rudolphus etiam Proceres Hungariae ad consortium helli contra Ottocarum prouocat. — Quod illibatae fidei yestrae virorem, et decus potentiae naturalis iliuminauit; quod inuariabilis animi vestri robore rutilantior puritatis scintilla resplenduit, lucidis operum argumentis apparuit, et realibus claruit documentis, dum inclitos, Ladislaum Regem Hungariae et Andream, Ducem Sclauoniae, lilios nostros carissimos, sorte fatalitatis humanae paternis orbatos solatiis, quos vt carnem ex carne nostra, et os velut ex ossibus nostris amplexu sinuque paterno fouendos assumsimus, gratis non desinitis praeuenire seruitiis, et eisdem > in suis et regni agendis, olficiosis et indesinentibus non cessatis inhaerere amplexibus. Super quibus vtique laudabilibus actibus vestris , in quibus nimium nobis, velut in delectabili quadam refectione, complacuit, redhibitionibus gratiarum arqplissimis studia Vestra prosequimur, et commendatione laudabili collaudamus. Volentes igitur erga vos, propter hoc realiter potius, quam vocaTom. V. Vol. II. 21 4- J