Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tendite igitur et, videte, si est sine apostolicae be­nignitatis consolatione remediabilis dolor ille, qui tarnen vestris accedentibus consiliis poterit aboleri; si propitios vos mediatores erga ipsam sedern in causarum nostrarum prosecutione senserimus, vt­pote a tantis Patribus in filium adoptati. Super his igitur vniuersitati vestrae plenius proponendis ad praesentiam Sanctitatis vestrae exhibitores prae­sentium, fratrem Wolfgangum, Monachum Ordi­nis S. Benedicti, et Magistrum Fridericum , cleri­cum nostrum duximus destinandos ; petenles hu­militer ac deuote, vt ipsorum relatibus aures be­neuolas et gratum fauorem dignemini adhibere. Datum Anno MCCLXXV. Apud Pez Cod. Dipl. P. If. p. 137. sqq. A. Ch. 127J. Nicolaus, Eanus Sclauoniae , terras , per Pa~ trem suum Stephanunt Traguriensibus ademtas, re~ stituit. Nos Nicolaus Banus totius Croatiae, Dalma­tiae', et Comes de Guecka , vniuersis , quibus praesentes ostendentur, salutem in salutis largito­re. Ad vniuersorura notitiam harum serie volumus peruenire, quod cum olim bonae memoriae Pater noster Stephanus, Banus totius Sclauoniae, sicut sibi placuit, subtraxisset Communi, et hominibus de Tragurio , quasdam terras et possessiones etc. ( has illis restituit) dantes et conslituenles in Pre­staldum Nobilem Virum Radozlaum, filium quon­dam Comitis Jacou de Breberio, ad lraec omnia fideliter exequenda. — — — Datum ante Nonam in quindenis Pentecostes. Anno Dominicae Incar­nationis MCCLXXV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom