Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
omnes benediclionein Dei omnipotenlis impetrare valeamus , et ipsorum donacionem et ordinacionem per ipsos factam , eidem Mikaeli, et suis successoribus quiete, pacifice, et immobiliter reliquimus perpetuo possidendam ; et si nostri successores ipsam confirmacionem donacionis reuocare voluerint, ipsa pena innodentur , sicut edictum exstitit a nostris predecessoribus in prescriptis. Vt igitur series donacionis et collacionis per nostros antecessores et per nos facta, robur obtineat perpetue firmitatis , ad confirmacionem donacionis, presentes dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Demetrii, dilecti et fidelis nostri, electi Albensis, aule nostre V ice-Cancellary. Anno Domini Miliesimo , Ducenlesimo, septuagesimo quinto. Tercio idus Iulii , regni autem nostri anno quinto (tertio ). " E Diplom. Hung. p. 408. sqq. vl. Ch. 1275. Idem Ladislaus donationales Stephani V. in fauorem Monialium B. M. V. de insula concessas, ad preces sororis suae Elisabeth confirmat. Ladislaus, Dei gralia , V ngariae, Dalmatiae , Croatiae, Ramae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Vniuersis Cliristi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in eo, qui est salus omnium. Ad vniuersorum tam praesentium , quam posterorum notitiam volumus peruenire, quod frater Paulus conuersus de ordine Fratrum Praedicatorum , Procurator rerum , seu bonorum monasterii B. V. Mariae de insula Leporum , exliibuit nobis quoddam priuilegium