Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
terrae monaslerii B. Adalherti Bormoth vocatae, ipsi monasterio de benignitate et liberalitate rcgia conferre dignaremur; sed quia de qualitate et quantitate supradictae terrae nobis ad plenum veritas non constabat, fidelibus nostris, Commendatori et Cruciferis S. Ptegis de Strigonio dedimus in mandatis , vt vnum ex ipsis transmitterent fide dignum, qui ipsam terram praesentibus omnibus commetaneis et vicinis, statueret et assignaret dictae Ecclesiae, si non fuerit contradictum; qui quidem Commendator et Cruciferi demum nobis rescripserunt: vt in reambulatione et statutione di~ ctae terrae eo, quod vacua esset et destituta habitatoribus, ac omnino nostrae pertineret collationi, nullus extitisset contradictor , et sufliceret tantum trium aratrorum vsui; commetatur etiam et vicinatur ipsi terrae a parte orientis terra Nobilium de Kuba, et a parte Septemtrionali terra Cruciferorum praenotatorum, sicut in eorum litteris plenius vidimus contineri, Nos vero possessiones et prouentus omnium Ecclesiarum Dei, iure legitimo in conferendis et dandis possessionibus augere cupientes, vt tenemur, petitiones etiam pruedictorum discretorum virorum iustas fore cognoscentes , praefatam terram cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis, sicut ipsum castrum primitus habuit et possedit, dedimus, et donauimus praedicto Monasterio B. Adalberti perpetualiler possidendam. Yt igitur huius nostrae donationis series perpeluae firmitatis robur obtineat, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimiue roboratas. Datum per manus praedicti Yenerabilis viri Magistri B. Electi Ecclesiae Sanctae Strigonien. aulae nostrae Vice-Cancellarii, et Praepositi Buden-