Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
fiospiti, cuiuscunque ordinis, aut conditionis fuerit, liceat conferre aliis quibuslibet, in praeiudicium et damnum Ecclesiae Budensis domos vel vineas, seu quaslibet res immobiles infra eiusdem villae positas territorium , quod certis metis , prout in autentico nostro olim ad petitionem dilecti nostri lleuerendi Praepositi commisso , vndique notatum apparet. Praeterea, vt nullus incolarum praedictae Ciuitatis Budensis , tam de custodibus regiae domus , quam de familiis I obagyonum, Comitum videlicet et Praelatorum, ibidem commorantibus a iudicio Pracpositi et Ecclesiae , sicut in praedicto Priuilegio nostro generali expressum est, aliqua occasione se subtrahere audeat, vel exemptum esse contendat, sub poena regiae indignationis , firmiter inhibere decreuimus. —• Nos itaque considerantes petitiones eorum fore iustas, et legitimas, eas duximus esse admittendas , et praedictum priuilegium de verbo ad verbum praesentibus insertum, dupplicis sigilli nostri munimine duximus confirmandum. Datum per manus Magistri Benedicti, Sanctae Strigoniensis Ecclesiae elecli , Praepositi Budensis , aulae nostrae V ice - Cancellarii , dilecti et fidelis nostri ; anno Domini MCCLXXV. septimo idus Martii, regni autem nostri anno tertio; Venerabilibus Patribus, Stcphano Colocensi , et Ioanne Spalatensi Archi-Episcopis ; Lantperto Agriensi , Brictio Chanadiensi, lobo Quinque-Eccles. Paullo Wesprimiensi, Aulae nostraeCancellario, Philippo Vaciensi, aulae Dominae Reginae, consortis nostrae charissimae, Cancellario ; Lodomerio Varadiensi, Timotheo Zagrabiensi, Djonisio Iauriensi, ct Pelro Transiluano, Episcopis, Ecclesias Dei fi-