Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ctam terram Belad, vsui duorum aratrorum sufiicientem, sciret et inueniret, conuocatis commetaneis et vicinis, ipse terras reambularet, iuxta veteres metas, et statueret ipsi Comiti Andreae possidendam. Et quia de quantitate ipsius lerrae postmodum per litteras \ enerabiiis Patris Vincentii Episcopi omnimoda nobis constitit veritas: saepe dictain terram Belad , vsui duorum aratroriun sufficientem, et coram commetaneis et vicinis fuisse statutam Andreae Comiti memorato. Nos icitur considerantes seruitia et gratiosa obsequia ipsius Comitis A nd re a e, et filiorum suorum, quae temporibus Domini Belae Regis, clarae memoriae charissimi aui nostri, felicis recordationis , et Domini Stephani regis, clarae memoriae, dilectissimi Patris nostri , fideliter impendit, prout ex veridica relatione Baronum nostrorum sciuimus manifeste, quae propter multitudinem sui praesentibus non possunt explicari; quaedam tamen, in temporibus nostris lideliter exhibita iussimus annotari. Primum, si quidem post decessum Patris nostri, succedentibus nobis in regimiuis gubernaculum iure et ordine geniturae, cum Ottokarus Rex Bohemorum , violata pace, fractis Treugis, et ruptis iuramenti sui vinculis, quaedam castra nostra finitima praedocinaliter occupasset, inter quae castrum nostrum Nytriense efregisset, et combussisset, dictus Comes Andreas et filii eius, castrum ipsorum prope castrum nostrum Nytriense memoratum existens, Gvmenku (Gymesko) vocatum fideliter nobis contra totam potentiam Regis Bohemiae conseruarunt, partes illius prouinciae propriis virtutibus illaesas defensantes. Ceterum cum c a s t r u m Iaurinens e, per eumdem regem Bohemiae frdudulenter occupa-