Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

senles litteras concessimus , sigilli nostri robore communitas. Datum apud S. Martinum in Natiui­tate B. Iohannis Baptistae. Anno Domini Millesi­mo, Ducentesimo , septuagesimo quarto. 4 4 E loan. Bardosy Decimarum Indagatione p. 38 — 39. A. Cli. 1274. Capitulum Vacicnse litteras Ladislai Regis exemtionales Plehaniae de Sdros, a Lamperto Agriensi episcopo concessas in se continentes, trcinscribit. Capitulum Ecclesiae Yaciensis omnibus Cliri­sti fidelibus, quibus praesentes ostenduntur, sa­lutem in omnium Saluatore. Ad Yniuersorum notitiam volumus peruenire, praesentium per te­norem : Quod accedens ad nostram praesentiam Praepositus et Plebanus de Sarus exhibuit nobis litteras Ladislai, incljti regis Hungariae, Domini nostri , hunc tenorem continenles: Ladislaus (v. supra anno hoc) Nos igitur mandato ipsius Domi­ni Regis obedientes, humiliter et deuote, vt te­nemur, praedictas litteras Hjppoljti, Plebani de Sarus , pendente sigillo Venerabilis Patris Lamper­ti, Episcopi Agriensis sigillatas, non cancellatas , nec destructas , nec aliqua parte sui violatas de verbo ad verbum rescribi fecimus, et nostro si­gillo duximus roborari. Anno Domini Millesimo ducentesimo , septuagesimo quarto. " Ex Arcliiuo Camerali exscripsit Heuencsi MSS. Tom RR. nro LXII. p. 45 — 46. Tom. V.Vol.II. 15

Next

/
Oldalképek
Tartalom