Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
extraneos de Ciuitate Vestra expellatis, et. de rcgno nostro nobis fideles pro potestate vobis assumatis. u Apud Kerchelich not. Prael. p. 214. A. Ch. 1274. Isabella , regina Hungariae , de portione terrae in villa Chiv, Leukae, fdio L,achamas, relicta priuilegiales impertitur. Isabella, Dei gratia, Regina Hungariae, Yniuersis Chrisli fidelibus, praesens scriptum inspeeturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tam praesentium, quam futurorum , harum serie volumus peruenire. Quod accedens ad nostram praesentiam Leuka, filius Lachamas, de villa Chiv, iobbagio exercitualium nostrorum, petiuit a robis humiliter supplicando; vt medietatem illius terrae, quae praesentibus et consentientibus Bilotis , ac aliis Iobbagionibus exercitualium nostrorum, in portionem ipsius, et Mark, fratris sui , per modum diuisionis exlitit deuoluta; super qua, et in praesentia Comitis Dominici, tunc Iudicis Curiae Domini regis, charissimi consortis nostri, inter ipsum et Mark antedictum , ex vna parte; et Checka de eadem contentio fuerat suscilata, eidern relinquere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Nos itaque medietatem ijxsius terrae, cutn vinea et foeneto, et aliis vtilitatibus suis ac pertinentiis, ipsain contingentibus, reliquimus in Chiv eidemLeuka, et per eum suis haeredibus, haeredumque suoruin successoribus, de nostra gratia pleniore , iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam; prout in litteris patentibus eiusdem Domini regis, charissimi Consortis nostri, super restitutione ipsius terrae confectis, ct Comi-