Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
aetate, eo certius : quocl actorum eius, in praesentia sua factorum , \t solebat , baud meminerit; verba proin haec: „ eodem rcge Bohemorum in dicto prelio interempto, seu mortuo." Cuius cuius demum transeriptoris inscitia intercalata sunt; qualis interpolatio non vacat exemplo. Omnia proin , quae cum nomine Wermes (quod impetrans nec gessit) iunxit indocta tradilio, inter fabellas sunt iure optimo accensenda. A. Ch. 1274. Idem Ladislaua priuilegiales Patris sui Stephani, filiis Demetrii anno 1271. concessas transumit et confirmat. Ladizlaus, Dei gratia, Hung. Dalra. Croacie , Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. etc. Omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore presentium volumus peruenire: quod Comes Demetrius, filius Demetrii, fidelis noster, ad nostram accedens presenciam , exhibuit nobis priuilegium dornini Stephani , karissimi Patris nostri, quondam illustris regis Hurigarie, felicis recordacionis confectum super relaxacione collecte septem denariorum, petens cum instancia, vt ipsum priuilegium ratum lrabere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius quidem priuilegii tenor talis est: Stephanus (v. ad an. 1271.) Nos igitur ipsum priuilegium patris nostri non viciatum, non abrasurn, non cancellatum, nec in aliqua sui parte diminutum ratum habentes et acceptuin , auctoritate presenciuin duximus confirmandum. Yt igitur eadem gracia a nobis facta, in perpetuurn perseueret, nec processu temporum per quempiam valeat vel possit retractari, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboralas. Datura per