Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

praeiudicio; Nos igitur obtemperati vestrae prae­ceptis excellentiae , vt tenemur, vnum ex nobis misimus fide dignum , qui reuersus ad nos dixit : vt idem hoino Vester, ipso praesente accessisset super faciem dictae terrae, et eandem reambulan­do statuisset eisdeni filiis Gabrinai, praesentibus commetaneis et vicinis , et eidem non exstitisset aliquis contradictor. Series metarum talis est: Ca­pitalis ineta incipit a fluuio Nitria vocato; verum inde vadit ad partem meridionalem, cum duabus metis antiquis , et appropiatur terrae Magistri Bartholomaei de Beche; deinde vadit ad magnam viam, quae ducit de Nitria ad Narhyd , versus partem meridionalem, et ibi vicinatur terrae Boz­nan vocatae; deinde vadit ad occidentem, et ibi cum eisdem duabus metis continuatur lerrae Mege­red ; deinde vadit ad eundem fluuium Nitra voca­tum, et ibi a dicta capilali meta paulo superius terminatur; et tamen nouae metae iuxta quaslibet veteres sunt erectae. Datum in Dominica remini­scere. Nos igitur inspecto tenore litterarum Capi­tuli Nitriensis petitionibus Bogamerii et Petri Prae­dictorum, iustis et modestis, assensum fauorabi­lem adhibentes, ipsam collationem per charissimum patrem nostrum factam, ratam habenles, et acce­ptatn, ac litteras Nitriensis Capituli de verbo ad verbum praesentibus insertas , dupplicis sigilli no­stri munimine duximus confirmandas. In cuius rei memoriam , perpetuamque firmitatem, praesentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine robo­ratas. Datum per manus Magistri Benedicti, ve­nerabilis viri , S. Strigoniensis Ecclesiae electi, perpetuique Comilis loci eiusdem, Budensis Prae­positi, aulae nostrae Vice - Cancellarii , dilecti et

Next

/
Oldalképek
Tartalom