Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
nis, patris nostri, liberi sint penitus et exemti • liosque eamdem ecclesiam et populos ipsius in prioribus velimus libertatibus indemniter conseruare; vniuersitati vestrae praesenti edictione, perpetuo duratura, specialiter inhibemus, -ne quis populos praedicti episcopi et capituli Zagrabiensis nomine, ratione, occasione collectae cuiuslibet et specialiter collectae vndecim et septem denariorum, praesumat aliquatenus molestare ; aut aliquam collectam exigere ab eisdem; non obstantibus litteris nostris, si quae contra tenorem priuilegiorum eorumdem ; seu contra formam Iibertatis ecclesiae meinoratae emanassent; vel deinceps quomodolibet contingeret emanare ; quum praedictain Ecclesiam, sicut praemisimus, ob reuerentiam sanctorum praedecessorum nostroruin , Stepbani etLadislai, regum Hungariae, nec non et approbatam fidelitatem venerabilis patris Timothei, Episcopi eiusdem ecclesiae , dictam ecciesiam et populos ac iura eius velimus, intendamus manutenere; et conseruare in eorum consuetis et antiquis libertatibus inconcusse. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem , praesentes dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Benedicti, S. Strigonionsis Ecclesiae electi , eiusdem loci Comitis perpetui, aulae Vice-Cancellarii , et praepositi Budensis, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXIV. ])ridie kal. Iunii. Indictione II. regni autem nostri anno II. Venerabilibus (vt supra) Dionysio Palatino, Comite de Zolnok (Oklych) Iudice Cumanorum, Nicolao, Iudice Curiae nostrae, Comite de Sueckae (Kecke) Henrico Bano totius Sclauoniae ; jNicoIao VVajvoda Transiluano, et Comite de Zolnok j Ioachitno, Magistro