Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 127 4. Leonardus Comes de Scepits, iitssn regis La­dislai , Dominico et Thomae fratribus de Scepus , ter­ram duorum aratrorum ea libertate , (juam nobiles et esiercituantes habent, confert. Nos Magister Lorandus, Cornes de Scepes, vniuersis, quibus expedit, et praesentes ostenden­lur, significamus, quod recepto mandato regiae sublimitatis, Dominico et Fratri suo Tiiomae de Scepus, duobusque filiis Dominici, Kazmirio vi­delicet et Ladislao, terram vsui duorum aratrorum sufficientem, qiiam inter populos Domini regis an­tea tenebant, et possidebant, ad libertatem Nobi­lium et exercituantium de Scepus reambulari, as­signari et statui faceremus. Nos vero tam iussio­ni regiae Serenitatis, vt tenemur, obtemperantes, ct consideratis seruiciis praefatorum praestitis, et quae in futurum Domino regi impendere poterunt, ad reambulationem terrae eorumdein, Nicolaum, officialem nostrum de Scepus, cum Harperno, Can­tore Ecclesiae S. Martini, ac Ioanne Custode Ec­clesiae eiusdein de ScepLis transmisimus ; qui re­ambulantes ipsam terrani metauerunt ex nostro ius­su et praecepto, perpetuo quiete et pacifice possi­dendam; eximendo et separando eosdem a solutio­ne, et liberlate popLilorum Domini Ilegis; et ap­plicauitnus libertati Nobilium saepedictorum; vt idem seruitium Domino regi debeant, qLiod exer­cituantes in Scepes exislentes Dominollegi impen­dere consueuerunt, ac, eadem libertate gratulen­tur. Vt autem factuin, seu collatio et dona­tio ltaec nequeat per quempiam retractari, prae­sentes contulimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum Dominico die post festum SS. Viti et Modesti. Anno Domini MCCLXXIV. Wagner Xnal. Scepus. Tom. I. p. 107.

Next

/
Oldalképek
Tartalom