Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
uimus vnanimitcr. Circumscriptio nostrae donationis ante nostram coronationem fuit assignata, ante annos quatuordecim, priusquam fundamentum foderetur; quinto vero decimo anno a fundatione monasterium iam dictum est consecratum. An110 ab Incarnatione Domini millesimo decimo quinto. Nos quidem , qui ex suprascripti regiminis nostri officio vniuersarum Ecclesiaruin regni 110stri, et maxime earum, quae per Sanctos nostros Progenitores sunt fundalae, tenemur commoditatibus inuigilare ; cupientes ob deuotionem , quaui erga Beatum Benedictum gerimus, onera monasterii nostri Varadiensis, in ipsius lionorem fundati , pro remedio relinere; vestigiis sanctorum Progenitorum noslrorum feiiciter adhaerentes, praedictum priuilegium Domini Geyzae, quondam illustrissimi Regis Vngariae, beatissimae recordatiowis, charissimi proaui nostri, super diuersis bonis, vt ex tenore eiusdem colligitur, ipsi monasterio concessum per eumdem, de verbo ad verbum praesentibus insertum approbamus , ratificainus, nostrique priuilegii patrocinio confirmamus; dupj)licis sigilli munimine roborantes. Datum per manus Magistri Benedicti, Sanctae Strigoniensis Ecclesiae electi ; j)erpetuique loci eiusdem Comitis , Budensis PraejDOsiti, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo , Ducentesimo , septuagesimo quarto , indictione secunda, sexto Calendas Maji; regni autem liostri anno secundo. Venerabilibus Patribiis Stephano Colocensi, et lohanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briceio Chanadiensi , Tymothco Zagrabiensi , Iob Quinqueecclesiensi , Philipj)o Vaciensi; Aulae Dominae Reginae, cha-