Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

mus Pieri mauifestum ; quod nobilis Vir Magister Tliomas, filius Magistri Gabrielis, fidelis noster ad nostrae serenitatis aceedens presentiam, petiuit a nobis humiliter supplicando: quod nos terram Holmy vocatam, in Comitatu de \ rgocha, ad no­stram collationem pertinentem , terresue, Kuchi­nus nuncupate, vicinam et contiguam ; quam ei­dem iam dudum contulisse noscimur, nostri di­gnaremur priuilegii patrocinio roborare pariter et conferre. Nos siquidem, qui ex oflicii nostri debi­to vnius cuiuscunque fidelitatibus tenemur votiuis occurrere remediis , ipsius Magistri Thomae meri­toria obsequia, innumerasque fidelitates, que et quas in diuersis regni nostri expeditionibus a pri­meuis sue pueritie temporibus laudabiliter impen­dit, in memoriam reuocantes, presertimque eius­dem miliciam, quam nostro tempore sub castro Zoua contra hostilem regis Boeinie turmam facie ad faciem dimicando, triumphaliter exercuit, iu­sto cordis libramine recensentes, \t eumdem de strenuo reddamus magis strenuum, atque promtum, vtque alii hoc pretextu ad fidelitalis opera reddan­tur promtiores , quamdam terram nostram H o 1­my vocatam cum omnibus vtilitatibus et pertinen­tiis suis, sicut hactenus, iusto titulo mediante pos­sessa extitit, dedinms, donauimus, contulimus, et concessimus ipsi Magistro Thomae, ac per eum suis haeredibus, hereduinque suorum SLiccessori­bus, iure perpetuo, pacifice possidendam; et ad maiorem cautelam in corporalem posssessionem di­cte terre per Nicolaum (Comitem) de Vgocha, fi­delem nostrum fecimus introdLici, contradictore nemine apparente. Vt igitur huiusmodi nostre col­lacionis series robur perpetue obtineat fir-

Next

/
Oldalképek
Tartalom