Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

supradictis, oiierens pro eu villam Zalka, in Co­mitatu Huuthensi exristentcm, cjuae iuste ad ma­nus regias fuerat deuoluta. Quia vero et sacrorum canonum et legalis permittit authoritas, ecclesia­rum praedia et possessiones cum regibus et Prin­cipibus permutari ; idem Capitulum authoritate bonae inemoriae Benedicti, tunc A. Episcopi Stri­goniensis, sicut decuit accedente, saepedictam vil­lam Jeneo, pro villaZalka, taliter concesserunt, vt ipsa villa Jeneo cum omnibus vtilitatibus suis, portu videlicet in Danubio, terris arabilibus, foe­neto, et libertinis adscriptitiis, seu originariis gle­bae adhaerentibus in eadem, cederent in ius et pro­prietatem monasterii et coenobii iam dictorura ; pro qua eiusdem permutationis titulo supradictus Dominus Rex , charissimus Auus noster , dedit, concessit, contulit et tradidit iam dictam villam Zalka in praedicto Comitatu Hunthensi existentem, cuin omnibus vtilitatibus, et pertinentiis , terris videlicet arabilibus, siluis , pratis seu foenetis, molendinis, ac piscationibus in ipsum capitulum pleno iure Dominii transferendo , ordinans et ir­refragabiliter statuens , vt praedictum Strigoniense capitulum ipsam villatn Zalka , sicut alias Strigo­niensis Ecclesiae possessiones habeat, retineat , et gubernet ; sicut super Iiis omnibus nobis veridica Praelatorum et Baronum regni nostri fecit asser­tio plenam fidem. Nos itaque considerantes, quod etsi quilibet contractus inter quoslibet bona fide initi, per reges et Principes cum sacrosanctis Ec­clesiis initi, tanto solidius debeant subsistere , quanto eininentior authoritas eos firmat; permuta­tionein praedictam ratam, gratam, firmam et ac­ceptam habemus, et eam regiae approbationis ad-

Next

/
Oldalképek
Tartalom