Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

leu, et Pobor voeatas, exeniptas penitus ab ipso ccstro , eidem Comiti Andreae, et per eum suis successoribus, heredibus, heredumque suorum suc­cessoribus, cum omnibus vtilitatibus, et pertinen­tiis suis, ac sub iisdem metis ac terminis, quibus antea limitatae fuerant, dedimus, donauimus, et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possi­dendas. Vt igitur liaec nostra donatio liberaliter facta, robur perpeluae firmitatis obtineat , nec possit per quempiam lapsu temporis in irritum re­uocari, praesentes concessimus litteras, sigilli no­stri dupplicis minimine roboratas. Datum per ma­nus Magistri Benedicti, Budensis Ecclesiae Prae­positi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti etfi­delis nostri, Anno MCCLXXIV. septimo kalen­das Februarii (reliqua omnia vsque finem, vt pa­gina praecedenti,.) Ibidem pag. 207. sq. A. Ch. 1274. Ladislaus Chunus, Ji. H. reformata cum ma~ tre sua Hegina concordia , Laurentio , filio Kemeu re­ceptas terras restituit. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, etc. Rex, omnibus Christianae lidei cultoribus sa­lutem in vero salutari. Quia cor llegis in manu Dei est, et quo vult inclinat illud, reprehensibile non debet iudicari, si regia sublimitate decorati se­cundum diversitatem temporis se in suis varient actibus et immutent, debitae solicitudinis librami­ne, prouide reformantes in melius, in quibus cer­nuntur perperam processisse. Proinde ad vniuer­sorum notitiam harum serie volumus peruenire. Quod cum humani gcneris perspicax inimicus pe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom