Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
cum mancipio aratore, nomine Montli, et cum omnibus suis, ac cum vxore, ad eamdem terram reliquit cum sex bobus, quae Domina Magistri mater testata est fuisse suum seruum. Item reliquit vnum pulsatorem, nomine Sjron. Item reliquit duas vineas in Kondej cum vinitoribus, qui culturam exercerent earum vinearum; vnum Michaelem nomine, cum fratre suo, nomine F uzto. Item reliquit vnum molendinum cum tribus molis, quod molendinum fuit Hysy, et Iacobi lobbagyonum Ecclesiae. Item reliquit decem equos de equatia sua, et viginti truncos cum apibus. Quam ordinationem et testamentum praesente Domino Pangratio, fllio Kazmerii ordinarunt ipso volente et consentiente, et ad beneplacitum eorum reliquit ordinanda. Datuin anno Domini Millesimo, Ducentesimo , Septuagesimo tertio. " Ex actis Abhutiae Saagh in collectione Diplotnatica Rajcsanji - Mednvanszkyana. A. Ch. 1273. Domutt Hospitalis S. Iiegis Stephani de Strigonio, pro partibus Lodomerii A. Episcopi Strigoniensis et fdiorum de Hunt ~ Paznan, inter possessiona Ketnencze et Berzencze metas ductas esse, testatur. Nos frater Dominicus, Magister donius Hospitalis Sancti regis Stephani de Strigonio, totusque Conuentus eiusdem doinus significamus Yniuersis, quibus expedit , presencium noticiam habituris, quod Romanus de Kurd, liomo Doinini regis, et Mauricius Clericus, homo noster, presentibus Mauricio Comite, ofliciali venerabilis Patris Domini Lodomerii , Dei gracia, A. Episcopi Strigoniensis, Ioanne, Lamperto, filiis Slephani, filii