Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tienfintem, ad OJMIS et vsum fratrum Ordinis vc­stri, vohis in perpetuum donauerunt et coneesse­runt. Quare pro parte vestra fuit nobis humiiiter supplicalum, vt vobis reeipiendi locum ipsuin !i­centiam concedere dignaremur. Nos igitur, qui vos et ordinem gerimus in visceribus Charitatis, et diuinum cultum augeri totis desideriis atfectamus, vestris supplicationibus inclinati , vobis locum istum retinendi , et in eo fundandi, construen­di et aedificandi ecclesiam seu capellam, vel ora­torimn cum coemeterio, cainpanili, campana, do­mibus et aliis necessariis officinis, iure tamen pa rochialis ecclesiae et cuiuslibet alterius semper sal­uo, et Yen. fratris nostri, Episcopi Wesprimicn­sis licentia minime requisita. Non obstante — — Datum apud viJIam Nouam Auennionensis Dioece­sis Y. kal. Augusti, Pontificatus noslri anno II. u Apucl Schier Buda Sacra , p. 63. Qui erronee legens pro Ludouico L a d i s 1 a u m , uit S. Ord. Carmelitarum anno iam 1273. in Hungariam fuisse admissum ; cum tamen post seculum integrum id acciderit: nam Elisa­heth , supremis suis tahulis Anno MCCCLXXII. fratres Oarmelitas suh eastro Budensi de nouo C o n g r e g a­tos voeat. Sedit eotum etiani Gregorius PP. serie XI. ah anno 1571. /?. Ch. 1273. Capitulum Castriferrei de conuentione ami­ca, inter congenerationales Herman et Jaka, alias Ga­ka testatur. Nos Capitulum Ecclesiae Sancti Michaelis de Castro Ferreo notum facimus tenore praesentium vniuersis, quod Comes Christophorus et Constan­tinus de genere Herman ab vna parte, Ioachimus et Ladislaus de Saar, de genere Jaka, ab allera ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom