Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

^illi nostri rminimine roboratas. Datum per ma­nus venerabilis Patris Philippi, Dei gaacia, Epi­scopi Yaciensis , aule nostro Cancellarii , fidelis nostri, anno ab incarnatione Domini MCC. se­ptuagesimo tertio. " E Dipl. Hung. Szecheny. in fol. p. 585. Originale existit in Tabulario aulico Viennae. A. Ch. 1273. Fragmentum epistolae ArcJu-Episcopi Olomu­censis ad Romanum Pontijicem, quo statum Hunga­riae sub bello cum Ottocaro attingit. Haec vero sunt pericula, a regno Vngariae, Christianitati imminentia: primum, quod in ipso regno Cumani manutenentur; qui non solum alie­nigenis, sed etiam ipsius regni incolis attrociter sunt infesti; et modo apud alios minus solito prae­liandi, infantibus et senibus non parcentes , iuue­nes et iuuenculos captiuatos in sui ritus malitiae deducunt consuetudinem: ita quod potentiam tali— ter iam multiplicarunt per eosdem, quod ipsi Vn­gariae certum ex hoc imminet periculum et iaclu­ra, et terris etiam conuicinis. Item in eodem re­gno manifeste haeretici et Schismatici confouentur terrarum profugi aliarum. Ecce ipsa regina Vnga­riae est Cumana ; proximi parentes eius gentiles sunt et fuerunt; duae fdiae regis Vngariae lluthe­nis, qui sunt schismatici, desponsatae fuerunt; so­ror iuuenis huius regis est tradita ecclesiae inimico." Aputl Rayn. ad an. MCCLXXHf. nro XII. Katona Tom. VII. p". 637 — 638.

Next

/
Oldalképek
Tartalom