Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
\ tur. Proinde ad vniuersorum notiliam harum serie volumus peruenire, quod hospites nostros de Latina villa in Scepes, regie benignitatis fauore prosequi intendentes, cupientesque eosdem in suis antiquis libertatibus et iuribus acquisitis indempnes conseruare , concessimus eisdem, imo a predecessoribus nostris, regibus Hungarie illustribus, dudum concessum innouamus, quod in omnibus, et per omnia illam et eamdem ipsi et eorum successores libertatem et honestam consuetudinem habeant, quemadmodum et hactenus habuerunt, qua vniuersi alii omnes hospites nostri Saxones de Scepes, iuxta formam priuilegiorum suorum, quae tam ipsis Saxonibus, quam Latinis prenotatis, priscis temporibus communiter concessa fuerunt, gratulantur; hoc nihilominus saluo et specialiter declarato, quod ad ecclesiam eorum , vbi est regalis Plebania, Plebanum per vniuersos, concorditer videlicet, per maiorem et saniorem partem electum, Archiepiscopo Strigoniensi, vel eius vices gerenlibus, et non Praeposito de Scepes , nomine Saxonum presentent confirmandum; cum eadem Ecclesia et hospites de Latina villa predicta a iurisdictione et potestate Prepositi de Scepes ab ipsorum principio sint exempti- Vt igitur huiusmodi libertas robur perpetue firmitatis obtineat, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Orodiensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, ducentesimo, septuagesimo III. Indictione prima, XIV. kal. Ianuarii. llegni autem nostri anno secundo. Venerabilibus Patribus Stephano Colocensi, et Iohanne Spalatensi Archiepi-