Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

phanum Regem, carissimum patrem noslrum , cla ­rae memoriae et regem Bohemorum perdurante , ad conseruationem illius prouinciae retentum esset, et conseruatum ; tamen, quia pro certo certius constitit nobis per barones et nobiJes regni nostri, quod iam dictum Castrum ex bonis et sumtilms ecclesiae nostrae ZagraJjiensis per praefatum vene­rabilem patrem, tunc praelatum ipsius ecclesiae, constructum fuerit et munitum ; nos nolenles iuri cuiuspiam et specialiter iuri ecclesiastico derogare, attendentes maxime, quod venerabilis pater Timo­theus, episcopus praefatae Ecclesiae Zagrabiensis, dilectus et fidelis noster , qui nedum id, quod su­um et ecclesiae suae ius attigit, de regali magnifi­centia meretur , verum et propter suae immensae fidelitatis et seruitiorum merita maiora et amplio­ra sibi et ecclesiae suae in perpetuitatibus, seu do­nationibus perpetuis, debuisset promereri, praedi­ctum Castrum Medueuar , cum ipsius omnibus pertinentiis et vtilitatibus vniuersis restituimus, et reddimus praefato venerabili patri et cajiitulo ec­clesiae suae perpetuo possidendum pariter et ha­bendum. In cuius rei memoriam , firmitaiemque perpetuam, praesentes concessimus Jitteras, dup­plicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri BenedicLi — — anno Doniini M. CCLXXIII. regni autem nostri anno II. Metropo­litica Sede Strigoniensi vacante; \ eneraJjilibus Pa­tribus, Stephano Colocensi, et Ioanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Brictio Cha­nadiensi, lob Quinqueecclesiensi , Paulo Vespri­miensi, aulae nostrae Cancellario ; Philippo Va­eiensi , aulae Dominae reginae , Consortis nostrae charissimae CancellariOj Comite iN eogradiensi, Lo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom