Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ipsis mitterent virum honestum, qui praedictam terram Borch cum seruis et ancillis ipsius Iacobi statueret auctoritate nostra Comiti Andreae, et fi­liis suis supradictis : postmodum autem idem Comes Andreas ad nos rediens, attulit noJjis Jitteras prae­dieti Capituli Strigoniensis, haec verba continen­tes. Exeellentissimo Domino suo L. Dei gratia , Illustri Regi Hungariae, Capitulum Ecclesiae Stri­goniensis perpetuam fidelitatem cum orationibus debitis et deuotis. Cuin receptis Vestrae Serenita­tis vnum ex nobis Concanonicum nostrum misi­mus, qui terram Iacobi, filii Moysa , Borch vo­catam statueret, secundum continentiam vestrarum litterarum Andreae Comiti de Bana et eius filiis, cum seruis et ancillis praedicti Iacobi; idem Con­canonicus noster ad nos reuersus noJ^is retulit. Quod quibusdam commetaneis , et vicinis ad se congregatis, cum iidem ad ostendendum metas, et terram, eiusdem terrae nos accessissent requisiti , ipse Concanonicus noster voluntati hominis Comi­t.is Andreae volens satisfacere, dictam terram pure et simpliciter staluit, et assignauit eidem. Inuenit etiam Quinque homines eiusdem lacobi inter ser­uos et ancillas, quos statuit similiter Comiti An­dreae dicto. Datum feria secunda proxima ante octauas omnium Sanctorum. Nos iqitur fidelia et laudabilia seruitia praedicti Comitis Andreae , et filiorum suorum, quae ProgenitoriJjus nostris Be­lae Auo nostro, Stephano Patri nostro, serenissi­mis Regibus Hungariae, et nobis exhibuerunt, et exhibere poterunt in futurum, attendentes, praedi­ctam terram Borcli , de Jjeneplacito, et voluntate Dominae Reginae , carissimae Matris nostrae, et consensu omnium Baronum nostrorum dediinus et

Next

/
Oldalképek
Tartalom