Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

bulo persoluto; quos transferebant vel transpor­tabant in damnum et iniuriam Ecclesiae Buden­sis; ad quod ex aduerso respondebant, quod quantum in ipsis nautis erat, nulluin damnum , nullam iniuriam, nullum dolum siue fraudem fe­cerint Ecclesiae Budensi in ipsorum mercibus prae­notatis; sed cum violentia inferebant iis, pro cari­nis eorum, ipsi violentis resistere non valebant. Et hinc iudicassemus iuramentum quibusdam ex ipsis nautis, videlicet villico eorum, nomineHeym, et Stephano Syboltho et Lypharto, iMagistro Ainbrosio etiam deferente, quod nullum damnum, nullam fraudem, vel violentiam fecerint Ecclesiae Budensi super iuribus suis antedictis. Tandein par­tes in loco iuramenti taliter inter se conuenerunt, quod M. Ambrosius remisit iuramentum nautarum praedictorum ; nautae vero praenominati, quin iurare debeant, assumserunt firmiter nomine omni­um nautarum suorum sociorum , quod tertiam par­tem nauli de omnibus illis , in quibus ipsi naulum recipiebant, integraliter et sine diminutione ali­qua, sicut debebant, soluerent, nullum salem per­mitterent poni in carinam, VQI in nauim ipsorum, nec consentient cum saliferis, — — — — nec carinam vel nauim darent vel monstrarent ad sales deferendos, vel asportandos. Demum dicti nautae promiserunt firmiter, quod a modo nul­lam violentiam, nullam potentiam allegarent con­tra Ecclesiam Budensem dicendo, quod naues, vel carinae ipsorum violenter fuissent receptae; et si talia allegarent, non eos excusaret, nisi talis esset violentia vel potentia, quae ipsos nautas suo nau­lo, seu pretio laboris priuare potuisset euidenter. 3 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom