Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rentes , Baronibus quibusdam nostris , qui ipsi militiae intererant, laudabile et speeiale seruitium impenderunt in eo videlicet: quoniam non pau­cos milites Tlieutonicos , non cum assistentia aii— orum, sed ipsorum viribus, et virtutibus exigen­tibus, nobis in captiuitatem adduxerunt. Demum cum ad expugnandum et recipiendum castrurn nostrum Jaurinense, quod per eosdem Teutonicos captum extiterat, quum Barones nostros, Magi­strum Gregorium , Comitem Castri ferrei, Magi­strum Ioannem , Comilem Supruniensem, iilium Henrici Bani, ac Dedalum, Comitem Zaladiensem, dileetos et lideles nostros misissemus, iidem Iob­bagiones castri ferrei , quorum nomina superius sunt expressa, sub eodem castro nostro Iauriensi, eisdem Baronibus nostris cernenlibus, strenue, ac laudabiliter dimicarunt, prout per lilteras magi­stri Gregorii , Comitis Castri ferrei, et Iohannis Magistri, Comitis Supruniensis, fidelium Baronum nostrorum, nobis constitit euidenter : Nos igitur, qni ex ofticio suscepti regiminis metiri debemus merita singulorum , volentes eisdem lobbagyoni­bus castri nostri antedicti, cuilibet ipsorum, in solidum , pro impensis seruitiis regio occurrere fauore, in futurum ipsos, et posteros eorumdem, cum omnibus terris suis , a Iobbagyonatu Castri et iurisdictione penitus eximendo , ad numerum seu coetum seruientium nostrorum Regalium li­heraliter duxiinus transferendos ; ita videlicet : quod tam ipsi , quam ipsorum haeredes, haere­dumque suorum successores ea gaudeant libertate, qua ceteri seruientes nostri regales gratulantur et exultant. In cuius rei memoriam , firmitatemque perpetuam, praesentes eisdem concessimus litteras,

Next

/
Oldalképek
Tartalom