Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ratificare, et noslrarum dignaremur confirmare patrocinio litterarum. Cuius quidem tenor talis est: Stephanus, Dei gracia, etc. Nos igitur considerantes eiusdem Magistri Reinoldi petitiones esse iustas , et legitimas, huiusmodi collationem factam per ipsum Patrem nostrum charissimum, ratam, gratam et acceptam habentes, recensentesque multos sudores bellicos, quos sustinuit in diuersis articulis, temporibus Patris nostri, tam Jaudabiliter quam viriliter dimicando, ipsum priuilegium charissimi Patris nostri de verbo ad verbum praesentibus inserendo, confirmamus dupplicis sigilli uostri munimine roborando. Datum per manus Magistri Benedicti, Orodiensis Ecclesiae Praepositi Aulae nostrae Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXIII. Septimo Kal. Iunii. Regni autem nostri anno primo. Yenerabilibus Patribus JNicoIao , Sanctae Strigoniensis Ecclesiae electo, aulae nostrae Cancellario, Stephano Koloczensi, et Ioanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agrien. Briccio Chanad^Iob Quinqueecclesien. Philippo Vaciensi, aulae Dominae reginae , Charissimae Matris nostrae Cancellario, Comite Neugradiensi ;N Paullo Yespnmiensi ; Tliimotheo Zagrabiensi, Lodomerio Yaradiensi, Dionysio Iauriensi, et Petro Transiluano , Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Laurentio Palatino, Comite Supruniensi, et de Borona, ac Iudice Cumanorum. Henrico Bano totius Sclauoniae , Aegidio , Bano de Macho et de Bozna; Ioanne Yajvoda Transiluano , Comite de Zounuk, Stephano Magistro Tauernicorum nostrorum , Ladislao Iudice Curiae nostrae, Comite de Bania, Rainoldo Magistro Depiferorum nostrorum , Comite Zulga-