Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Tomus I. seu A. MSS. in folio conti­net tam fundationales , quam donationa­les litteras PP. Paulinorum in Hungaria, Cruciferorum Albensium, Capitulorum Chasmensis , Albensis, Vesprimiensis , Budensis, Varadiensis; varia circa lites inter ipsos exortas , diuersarum posses­sionum metales , reambulatorias etc. ac alias. Tomus II. seu AA. indicem omnium instrumentorum litteralium, quae in Ar­chiuo Camerae Posoniensis sunt inuen­ta; adnotatis vna loculis, in quibus scri­pta singula sunt reposita. Index iste pre­tiosus est; multa Historiae cum profa­nae , tum ecclesiasticae subsidia com­plectens. Tomus III. seu AAA. continet varia de bonis et iuribus diuersorum Episco­porum , Praepositorum, Abbatum, Mo­nialium de insula , et Tirnauiensium, monasterii item S. Martini; Testamenta Szelepcsenyii, et Szechenyii, cum non­nullis aliis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom