Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
Apud Wagner Dipi. Sautos. p. 4 60. Sehmitth. Epp. Agr. Tom. J. p. 177. Katona Tomo Yl. p. 352. Bardosy Dec. indagatio p. — A. Ch. 1262. Capitulum Nitriense de particula terrae Tolmacs Ecc.lesiae S. Benedicti de Cran relicta testatur. Capitulum Ecclesiae Nitriensis omnibus Chrisli fidelibus, ad quos praesens scriptum perueneriL, salutem in vera salute. Ad vnitiersorum notitiam , tenore praesentium volumus peruenire: Quod Andornik, filius Andreae, et Martinus, filius Puyne de villa Korsagh,Borsensis Castri Iobagiones, pro se, Bors, et Barleo, filius Bothos, pro se, nec non pro Falch, filio Farkasii, de eadem, coram nobis personaliter constituti, quamdam particulam terrae, de terra Tolmacs, quae ab Ecclesia Sancti Benedicti cum litteris in antea pertinebant , alienare considerantes — tandem non ad ipsos, sed ad Ecclesiam pertinere, animaduertentes, praenotatam terram relinquerunt eidem in omnibus vtililatibus, vnam marcam argenti ratione expensarum recipientes ab eadem, perpetuo ac pacifice possidendam. Promittentes similiter particulam terrae praeattactam, si per quempiam processu temporis retractaretur, expedire. In cuius rei memoriam praesentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno Millesimo Ducentesimo sexagesimo secundo. Feria quarta post diem Ascensionis Domini Magistro Demetrio , Ecclesiae nostrae Lectore existenti. " Originales in Archiuo Camerali MSS. Heuenesi Tomo LL. nro. XLIV. p. 89 - 90. Tom. IV. Vol.HI. 7