Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

ria, quara in aliis expeditionibus nostris, Hdeli­ter impendisset , et se ipsum cum omnibus , ad. ipsum pertinentibus, contra nostros, et regni no­stri insultus, seu aemulos, pro nobis fideliter for­tunae casibus pluries vna cum fratre suo Nicolao indesinenter exposuisset ; qui quidem Nicolaus , frater suus, ibidem in Bulgaria praetacta in nostro conflictu, circa coronam nostrae regiae maiestatis fideliter dimicando, interemtus exstitit; vbi idem Merse letalibus tum etiam vulneribus sauciatus , viriliter pro nobis pugnando, militauit; nos vero ex benignitate regia attendentes meritoria obsequia eiusdem, volentesque sue fidelitati, ac suis letali­bus vulneribus , et specialiter respersioni cruoris, seu morti fratris sui , Nicolai antedicti, regiae re­munerationis donatiuo aliqualiter respondere, quam­dam terram, seu possessionem , S a n e f a 1 u a vo­catam , cum viilis Yjfalu et Ierivye nominatis, in­ter fluuios Nogsane et Konsane , sub metis eius­dem Sanefalua existentibus inComitatu de Vjvar, prope Castrum Sarus versus terram Scepusiensem et adiacentem , quae a Bank bano infideli nostro , ad nos fuerat deuoluta, a nostris et ab aliorum Nobilium separatam prorsus et distinctam, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinentiis vni­uersis, terris videlicet arabilibus, pratis et syl— uis , ac etiarn telonio , in praedicta villa Vjfalua existente, et aliis attinentiis quibuscunque eidem Merse , et per eum suis haeredibus, haeredumque successoribus, in possessionem perpetuam, et pro­prietatern illibatam dedimus et contulimus perpe­tuae donationis titulo possidendam. Notae autein seu metae etc. etc. Vt igitur huius donationis 110­strae series robur obtineat perpetuae firmitatis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom