Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
scendit ad priorem metam terream, npud vadum , et ibi commetatur cum metis terrae Dobocz, vbi terminatur. Yt autem haec nostra donatio robur liabeat perpetuum firmitatis , litteras praesentes dupplicis sigilli nostri munimine confecimus roborari. Datum per manus Magistri Farchasii , Electi Albensis Ecclesiae, Aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri anno Domini MCCLXII. regni autem nostri anno XXVIL " Apud Engel. Monumenta Vngrica. p. 105. sq. j4.jCh. 1262. Idem Bela priuilegium Belae II. monasterio S. Martini A. 1157. datum transcribit et confirmat. Bela, Dei gratia-, Ilungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod fidelis noster , Fauus Abbas S. Martini , ad nostram accedens praesentiam, obtulit quoddam priuilegium Belae regis, Praedecessoris nostri, rogans, vt ipsum priuilegium nostro dignaremur priuilegio confirmare; cuius tenor talis est : In nomine (Vid. ad an. 1157.) Nos igitur quidquid per praedictum Praedecessorem nostrum salubriter iam dicto monasterio S. Martini fuerat ordinatum seu collatum, ratum habentes et acceptum, ipsum priuilegium praesentibus insertum , nostro duximus priuilegio confirmandum. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magislri Farcasii, electi Zagrabiensis , Administratoris ecclesiae Al-