Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
Benedicii, aulae nostrae Cancellarii. Praepositi Scibiniensis , Anno Domini MCCLXI. " E AISS. Wagnerianis Katona Tom. VI. p. 331. sqq. J. CJu 1261. Idcni Stephanus litem inter Conuentum de Idszow et Sepus , filium lacinta, quoad terram Supch componit. Steplianus, Dei gratia, Ptex primogenitus illustris regis Hungariae, Dux Transiluanus, omnibus, ad quos praesentes litterae peruenerint, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam Yolumus peruenire, quod cum frater Iohannes, Praepositus et Conuentus monasterii Sancti Iohannis Baptistae, Ordinis Sancti Augustini de Iaszow, quamdam terram nomine Supch requireret a Sepus , filio Iacinta , Demetrio, filio Doma, et Gallo, filio Marcelli, nomine terrae Ecclesiae suae , quam iidem e contra terram suam haereditariam asserebant, et post Jongas disceptationes seu altercationes ad examen duelli deuentum fuisset; tandem nobis mediantibus et ordinantibus, quia Patronatus dictae Ecclesiae ad nos immediate dinoscitur pertinere: taliter inter partes extitit ordinatum: quod ipsa Supch totaliter, sicut praedicti Sepus, Demetrius, et Gallus possederant, perpetualiter et irreuocabiliter Ecclesia Sancti Iohannis Baptistae possideat contradictione aliqua non obstante. Loco cuius terrae quamdam terram Ecclesiae saepedictae in concambium praetaxatis Sepus et fratribus suis duximus statuendam et perempnaliter possidendam. Et sic omnes lites et contentiones sopiuimus inter partes. Ac vt ipsa nostra or~ diuatio robur obtineat firmitatis, praesentes litte4 *