Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

ca confirmamus , et praesentis scripti patrocinio communiraus; tali constitutione interposita , quod iustas decimas tam in vino , quam in frugibus ac aliis decimationibus , de fratribus sa^pe fa­tis, ac ipsorum iobbagionibus, et nobilium saepe dictorum ac ab eisdem prouenientes, fratres mo­nasterii saepius recitati, ad suum vsum exigere te­neantur. Item funera, per liomicidium facta, libere sepeliant; ius , quod ab his dependet, nul­lo contradicente repetentes. Item decreuimus , quod fratres monasterii pluries repetiti, praepo­situm habeant, tali conditione , quod si non ipsius voluntati placuerit, perseueret in eodem; simili­ter et eamdem fratres eiusdem habeant conditionem. Item exemtos statuimus omnino a iudicio episcopi et archiepiscopi parochialis; ad conuentum autem Archiepiscopi ire teneantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmatio­nis infringere, si quis autem Datum — V I. Calend. Martii. Pontificatus nostri anno quarto. " Apud Pray Diss. de S. Emerico , p. 80. Katona Tom, VJ. p. 495. Erant hae, quantum constat vltimae Cle­mentis PP. in Hungariam litterae; XXIX. enim Novem­bris anni huius e statione Corporis ereptus fuit, sedes­que Romana vltra duos annos vacauerat. A. Ch. 1268. Bela, Dux totius Sclauoniae, donationem Pa­iris sui Belae R. H. Nobilibus de Soztovich factam transumit, et confirmat. Bela, Dei gratia, dux tocyus Sclauoniae, Dal­maliae, et Croaciae, Omnibus praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. (Tran­sumit Belae IV. patris sui donationem, Nobilibus de Soztovich factam) Nos itaque inspecto tenore

Next

/
Oldalképek
Tartalom