Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

Taurinensis Dinecesis, vobis et hospitali vest.ro, regia liberalitate donauit; et aliis vos, et homines eiusdem hospitalis diuersis libertatibus , exemtioni­bus et immunitatibus communiuit, prout in litte­ris super hoc confectis, eiusdem regis sigillo mu­nitis plenius dicitur contineri; Nos igitur Yestris supplicationibus inclinati, quod super hoc pie ac prouide factum est, ratum habentes et gratum , id auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus; nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmatio­nis infringere, vel ei ausu temerario contraire ; si quis autem hoc attentare praesumserit, indignalio­nem omnipotentis Dei , et B. Petri et Pauli Apo­stolorum eius se nouerit incursurum. Datum Vi­terbii Nonis Iulii Pontificatus noslri anno tertio. " E Collectione Dipl. Szecheny. Tom. II. p. 522. sqrj. Si annus Clementis Papae Pontificatus tertius rite si­gnatus est, Breue hoc ad annum 1267. pertinebit. A. Ch. 1268. Idem Clemens Praeposituram S. Enierici de Tutul, Quinque - Eccles. Dioeceseos , prq Ordine Fi'. Augustinianorum confirmat. Clemens Episcopus , Sertius Seruorum Dei , Dilectis in Christo filiis, Vniuersis Episcopis, prae ­positis, abbatibus, prioribus et aliis omnibus, qui fide censentur christiana, salutem et apostolicam benedictionem. Quuma nobis petitur, quod iuslum est et honestuin , tam vigor aequitatis , quam etiam ordo exigit rationis, vt id per sollicitudinem ofli— cii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhi­buit siquidem Iitteris Conuentus domus hospitalis Hierosolvmitani de Alba super donatione cuius­dam terrae , Veul vocatae, habilatore et cultura

Next

/
Oldalképek
Tartalom