Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
alias virtutes fecerit multas laude dignas; tamen hae virtutes memoratae ad praesens sufficiant nominari. Nos igitur in recompensationem seruitiorum eiusdem Alexandri Vanyi, liceat minima videantur, quae ad praesens agimus, et longe maioribus tlignus habeatur, et mereatur, quasdam .villas seu terras : Vassari, Szent-Marton, Szalka et Kak vocatas, cum suis vtilitatibus et pertinentiis eidem Alexandro Vanyi, fideli nostro et per eum suis haeredibus, haeredumque successoribus dedimus , donauimus , et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendas. In quarum terrarum, seu villarum corporalem possessionem per Stephanum Comitem, hominem nostrum sub iestimonio capituli Varadiensis, nullo penitus contradicente, aut prohibente, fecimus eumdem introduci; prout in litteris recepimus Capituli memorati (Metales litterae per longum descriptae exmittuntur) Vt igitur liaec nostra donatio seu collatio robur obtineat perpetuae firmitatis; nec per quempiam successorum nostrorum possit vel debeat tractu temporis retractari , atque in irritum reuocari; habito consilio Baronum nostrorum, et Nobilium regni nostri , praesentes litteras eidem concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Petri, dilecti et fidelis nostri. Aulae nostrae Vice-Cancellarii. Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, ducentesimo, sexagesimo octauo. " Ex autographo familiae Vanji, Comitatus Szathmariensis; de qua Prayus haec adiecit: Ex hac nobili familia hodie superest Andreas Vanyi, in possessione S alyi, Comitatus Szathmariensis, residens, conditionis pauperis , ac fere rusticae. Transcriptor Iosephus Zanathy , Ordinarius A. 1770. Comitatus Notarius, S u e c i30 *