Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
bus Eremitarum Ordinis Sancti Guilelmi salutem et Apostolicam benedictionem. Ea, quae iudicio vel concordia terminantur , firma debent et illibata persistere, et ne in reciduum confusionis scrupulum relabantur, Apostolico conuenit praesidio muniri. Exhibita siquidem nobis noua petitio continebat, quod dudum a felicis recordationis Alexandro Papa , praedecessore nostro mandatum , vt dicitur, emanauit, vt de singulis domibus Eremitarum, quarum quaedam Sancti Guilelmi, quaedam sancti Augustini ordinum, nonnulli autem fratris sancti Ioannis Boni, aliquae vero de Fabali, aliae vero de Bictrinis censebantur, et apud homines ambiguis interdum nuncupationibus vacitlabant, duo fratres cum pleno mandato ad ipsius praedecessoris mitterentur praesentiam, quod eius circa ipsas salubriter ordinaret dispositio, recepturi. Cumque fratres eiusmodi ad Sedem Apostolicam accessissent, dilectus filius noster Ricardus Sancti Angeli Diaconus — Cardinalis, auctoritate mandati praedecessoris eiusdem viuo ad eum sermone directi, vniuersas domos, et congregationes eorumdem ordinum in vnam Ordinis Eremitarum S. Augustini professionem et regularem obseruantiam perpetuo couniuit; idemque Praedeeessor ipsius Cardinalis processum approbans, illum auctoritate Apostolica confirmauit; et postmodum vestrae volens prouidere quieti, vobis auctoritate Apostolica concessit, vt sub regula Sancti Benedicti secundum institutionein B. Guilelmi possetis in habitu solito licite pennanere; non obstantibus aliquibus litteris, gratiis, seu priuilegiis ab eadem sede in contrarium impetratis, seu etiam iinpetrandis. Sane inter vos ex parte vna, et Genera-