Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

niores estis, tanto plenius cognoscere potuistis. Et cum nos omnes habite pacis artieulos obseruaueri­mus, et inuiolabiliter obseruemus, et compleue­rimus omnia, que in tractatu pacis inserta fue­rant, imo etiam plurima alia, que postmodum pacis tractatui sunt adiecta, efFecerimus: Dictus tamen rex Bohemie , karissimus nepos noster, principem nostrum, quem pro securi­tate sibi comisimus, restituendum nobis, cum omnia compleremus, que iam plenissime compleuimus, vt est dictum , restituere nobis de­negat, et delrectat, ostendens per hoc verosimi­liter, infringende pacis propositum se habere. Cum igilur per nos interposite paci per omnia pareatur, sicut vestra Paternitas euidentissime scire potest, imo et plene intelligere potuit ad hos dies! Place­at vobis adire eumdem, et inducere salubriter ac ho rtari, vt dictum Principem nostrum nobis resti­tuere, et intemeratos pacis articulos debeat obser­uare. Consulens in hoc fidei sue interposite, in­dempnitati pauperum et cruori, fame pariter, ac honori. Adiicimus etiam , quod post habilam pa­cem et concordiam inter nos et dictum nepotem nostrum homines eiusdem de Styria, de exercitu suo ad propria redeuntes , magnam partem terre nostre in comitatu Worosdiensi crudeliter vasta­uerunt, homicidia, spolia, incendia, captiualiones pauperum et multa alia mala faciendo, insuper ca­strum nostrum in Iiungaria constitutum, quod eo tempore, quo non exstat memoria, nos et nostri progenitores possedimus, non est nobis restitutum. Que omnia vestra debet attendere PaternitasS. refer­re nepoti nostro, petens super premissis nobis ex

Next

/
Oldalképek
Tartalom