Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
irrogatis, praefato Episcopo curarent satisfacere, vt deberent. Qui cum eo modo ammoniti de praemissis satisfacere non curarent, et per praefatum episcopum, propter boc ad nostram citati fuissent praesentiam, iidem in pluribus terminis legitime sibi assignatis ad nostram praesentiam accedere, et iuri coram nobis parere contumaciter noluerint. Propter quod ipsos in pluribus iudiciis conclemnauimus, ipsorum contumacia exigente, et quia publictun et notorium erat, apud nobiles et ignobiIes regni nostri praedicta duo castra ad ius et proprietatein Wesprimiensis Ecclesie pertinere, praebabita deliberatione , vna cum Baronibus nostris , et. de eorum consilio eadem duo castra YVesprimiensi Episcopo, et eiusdem Ecclesiae sententialiter declarauimus, et decreuimus sibi fore restituenda. Aliis actionibus eiusdem episcopi , quas super eos super diuersis arliculis, vt praemisimus intentabat, in suspenso dimissis, donec de iis plenior cognitio haberetur; dicti vero Comes Martinus, et filii eius praedicta castra nihilominus contra praedictam sententiam nostram, praesumtione damnabili detinentes, pluribus postmodum contra naturam nocumentis et malencns perpetratis, vt sic sentenliae, et iusti iudicii nostri possent Jimam et elfectum euadcre aliqualiter, ad terram Domini Stephani regis, carissimi filii nostri, se tanquam male conscii transtulerunt. Praefatus vero Episcopus suo iuri inuigilans, apud nos et Barones nostros insistere non cessauit, vt eosdem Comitem Martinum et filios suos, ad generale regni nostri iudicium tunc exercendum, ad terminum faceremus peremtorium euocari; post hoc itaque in termino legitime assignato, partibus comparentibus, idein