Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

facta , Capitulum praefatum suas dabit partibus litteras, solutionis seriem, et omnem processum , et conuentionem inter eos habitum et habitam con­tinentes, secundum tenorem nostrarum praesenti­um Iitterarum. Debent et praedicti Nobiles in quindena S. Martini totali solutione sibi facta , Archiepiscopo Yel eius certo nuncio restituere co­ram eodem Capitulo omnes litteras, siue nostras, siue aliorum quorumcunque Iudicum nostrorum , siue quaslibet litteras praedecessoris, vel praede­cessorum dicti Archiepiscopi ; et omnia munimen­ta siue documenta, quae Strigoniensi Archiepisco­po vllo vnquam tempore possent praeiudicium ge­nerare; et ipsis Nobilibus, quantum ad praedictas villas et ecclesiam in aliquo suffragari; et si ali­qua documenta vel aliquae litterae aliquo malo in­genio non essent redditae , vel reddita, cassa et irrita habeantur. In cuius rei memoriam et robur perpetLium praesentes dedimus litteras, simplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum et actum in Lipcha. Anno Domini MCCLXV. indictione octatia, die tertia exeunte mensis lulii." E MLSS. Heuenesi Tom. B. alias R. p. 241 — 3. A. Cli. 1265. Idein Bela litem circa limites terrae Aha, inter cnpitulum Strigoniense et Comitem Andream ena­tam componit. Bela, Dei gracia, Hungarie, Dalmatie, Croa­cie , ftame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cuma­nieque Rex. Omnibus Christi fidelibus, presenti­bus quam futuris, salutem in salutis largitore. Ad Vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod cum fideles nostri Abram, pre­Tom. IV. VoI.III. 18

Next

/
Oldalképek
Tartalom