Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
am C h a z t u^h, vulgariter nominatam, sitam prope monasterinm S. Benedicti de Grana, inter terras Venerabilis Patris et Domini B. Dei gratia Archiepiscopi Strigoniensis, aulae regiae Cancellarii, quam ipsi Nobiles a Stephano de Endred, emplionis titulo comparauerant, praedicto venerabili Patri Archiepiscopo nostro totaliter cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis pro 9. marcis argenti ponderati vendidisse, sibi et suis successoribus plene et integre, quiete, pacifice, pleno iure, perpetuo possidendam; quam pecuniam praedicti confessi sunt fuisse sibi plenarie persolutam. Confessi sunt etiam se de possessione praedictae terrae penitus exiuisse, et sic in vacuarn possessionem introduxisse venerabilem Patrem nostrum , Archiepiscopum supradictum; adiecerunt etiam JNobiles antedicti, quod ab omnibus, qui super ipsa terra eundem Venerabilem Patrem impeterent, ipsi euin tanquam auctores eius expedire tenebuntur propriis laboribus et expensis. In cuius rei testimonium praesentes concessimus litteras, sigilli noslri munimine roboratas. Datuin An. Domini MCCLX. Calendis Maji." E MSS. Heiiencsi Tom. B. alias R. pag. 181-2. Originales in Archiuo Primatiali. A. Ch, 1260. Capitulum Varadinense de Mihola , Philippi Jilio , statuto ad Stephanum, regem iuniorem refert. Excellentissimo Domino Suo Stephano , Dei gratia, iuniori Begi Hungariae, Duci Transsiluaniae, Domino Cumanorum, Capitulum Ecclesiae Varadinensis, incolumitatem et orationes 9 Domino assitluas et receptas. Receptis litteris vestrae Ma-* CX- if^^