Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

Ducissae Cancellariura , dilectum et fidelem no­strum, et virum Religiosum Fratrem Paulum Or­dinis FF. minorum , confessorem nostrum reuerendum , super nostris, et regni nostri negociis, et specialiter pro facto Ecclesiae Zagra­biensis, quod praecipuum reputamus, ad Vestram beatitudinem duxerimus dirigendos , sanctitatem Vestram humiliter petimus et rogamus, quatenus eisdem benignam praebentes audientiam, petitio­nes nostras admittere dignemini cuin effectu; ver­bis, quae ex parte nostra Beatitudini Vestrae di­cent, et praesertim nostrum negocium contingen­tibus fidem credulam nostri intuitu adhibentes. Datum in Castro Visegrad 5. Idus Octobris. Anno Domini MCCLXV." ' E coll. Dipl. Wagneriano - Jankovichiana sub E. nro 70. p. 350. A. Ch. 1265. Icleni Bela cuidatn Zubuzlo particulam. terrae Chicher confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galiiciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, prae­sens scriptum inspecturis, salutem in vero Salua­tore. Congruis petentium desideriis exauditionis animum praebere, ius monet, et pietas opitula­tur. Proinde ad vniuersorum notitiain tenore prae­sentium volumus peruenire , quod accedens ad praesentiam nostram Zobuszlo de villa Chi­cher, nobis humillime supplicauit, vt quamdam portiunculam terrae de terra Chicher exscissam sine herede Mike decedentis , proximi scilicet sui, a quo eandem, secundum approbatam regni nostri

Next

/
Oldalképek
Tartalom