Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
goniensi, familiarem nolarium, et apocrisiarium aulae nostrae, vt nostram deuotionem Sanctitati Vestrae humiliter praesentaret, et mentis nostrae secreta beatitudini Vestrae detegat et arcana. Ad haec cornpositionem et ordinationem inter nos et filiuin nostrum, Regem Stephanum, medianti-^ bus renerabilibus Patribus, Strigoniensi et Colocensi Archiepiscopis, factas, nominatim a beatitudine Vestra petimus confirmari. Datum apud Phyzegni, anno Domini MCCLXV. V. Kal. Aprilis." Apud Raynald. MCCLXV. nro. Vf. Katona Tom. VI. p. 442. sqq. CJemcns IV. antea Guido Grossus, oriundus e Gallo - Prouincia, consecratus fuit |22. Februarii anni MCCLXV. Diem clausit extremum XXJX. Nouemb. anni MCCLXVIII. A. Ch. 1265. Idem Bela cambium inler Rulandum Sclauoniae Banum , et Farkasium , Georgiumque factum r rati habet ac confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Omnibus praesens scriptum inspecturis, salutem in eo, qui est salus omnium. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod Rorandus Banus totius Sclauoniae, dilectus et fidelis nosler ab vna parte, Farcasius Comes et Gregorius filius eiusdem de/agaria, ex altera; coram nobis pcrsonaliter comparendo, concambium seu commutationem huiusmodi inter se fecisse retulerunt: quod idem Rolandus Banus totain terram suam existenlem in Zagaria, Vyndum vocatam, ex nostra collatione, et consensu carissimi filii nostri Belae Ducis possessam, quae quidem primo fuerat Gregorii, filii Abrahamus, cum