Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
ipso facto; nulla particula iuris, seu iurisdictionis, «ibi ex eadem remanente. Et eadem terra dictae domui hospitali deuolueretur in ipsius potestale perpetuo duratura; quae quidem terra coin putata est coramtestimonio hominis nostri Achyn de Deg, ad centum sexaginta iugera, minus duobus; praesentibus commetaneis et non contradicentibus. Sicut per ipsum hominem nostrum et per partes nobis exstitit recitatum; idem insuper Achyn in sjluis sicut vnus de villanis haberet — — — portionem. Et quia de commetaneis Abbas de Cycador computationi dictae terrae inlerfuisse non dicitur, si aliquam de ipsa terra impetrare voluerit particulam, ratione sui iuris, idem Achyn se tenebitur expedire contra Abbatem memoratum. In cuius rei memoriam praesentes concessimus litteras sigillo nostro communitas. Anno Domini Miilesimo Ducentesimo, sexagesiino IV. u E Coll. Heuenesi Tom. LXXX. p. 179 — 80. A. Ch. 1264. Simeon Vice-ludex Curiae Regiae de dote Vxoris Benedicti, e ierra Cpmitis Salomonis, testitnoiiio Capituli Albensis excisa, litteras dat. Nos Comes Symon Vice-Iudex Curiae doinini Regis damus pro memoria , significantes vniuersis, quod secundum continenciam priorum nostrarum litterarum, ab octaua Sancti Martini quinto decimo die Comes Salomon de Burd , ab vna parte; Cazmerius filius Cosme ex altera , coram homine Capituli Albensis, presente Pous de Moriad, homine Domini regis, debebant accedere super faciem terre Igor vocate; eL idem Comes Salomon versus terram Chitar in ipsa terra Igor, de super-