Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
Iusta desideria carissimi in Christo fdii nostri Belae — — iuri eius petitio continebat nobis exhibita , quod cum iidem Bex et Regina, ac multi nobiles regni Hungarie propter timorem Tartarica feritate conceptum, ad loca maritima fecissent transitum , dicta regina iam dictis Nobilibus positis in graui necessitate compatiens, pro sustentatione ipsorum de suis paraphernalibus bonis non modicam expendit pecunie quantitatem. Demum vero idem rex huiusmodi pietatis opus clementer attendens, CastrumdePossega, ad eum perlinens, in Ducatu Sclauonie, constitutum , accedente deinum ad id consensu carissimi in Christo filii nostri Stephani, regis illustris primogeniti, ac nobilis viri Bele, Ducis Sclauonie, nati dictorum Regis, et Reginae , nec non Prelatorum, et Baronum supradicti Regni et regine prefate, regia liberalitate donauit, prout in patentibus litteris regis eiusdem confectis exinde plenius dicitur contineri. Quare pro parte dictorum Regis et regine petebatur a nobis, vt donationem huiusmodi, non obstantibus constitutionibus contrariis, in hoc casu donationem ipsam sicut alias prouide facta est, ratam et firmain habentes, eam non obstantibus huiusmodi constitutionibus auctoritate apostolica duximus confirmandam. Quo circa discretioni tue mandamus, quatenus dictam reginam non perinittas super premissis conLra huiusmodi conftrmationis nosLre Lenorem ab aliquibus indebiLe moleslari, moleslationes huiusmodi •— — — Ibidera p. 446. Cf. Rajnaldum ad A. MCCLXIV. nro. LI.