Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

per nostrum anulum presentialiter inuestimus, de­cernentes irritum et inane, si secus de ipsis eccle­siis apostolica, vel quauis auctoritate a quoquam contigerit attemptari. Non obstante, si super pro­uisione aliquorum in eisdem ciuitate et dioecesi di­reximus scripta nostra , quibus quoad assecu­tionem aliarum Ecclesiarum, seu beneficiorum nul­lum volumus preiudicium generari, vel si vener. fratri nostro — Archiepiscopo Strigonien. ab apostolica sede sit indultum, quod de beneficiis ad collationem suam spectanlibus, nulli valeat pro­uideri, aut quod alias beneficiatiis existis. Nulli ergo omnino hominum liceat lianc paginam nostre collationis, prouisionis, inuestiture, et constitu­tionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem attemptare presumserit, indignatio­nem omnipoten. Dei, beator. Petri et Pauli Aposto­lorum eius, se nouerit incursurum. Datum apucl vrbem vet. II. idus April. Pontif. nostri anno III." E reg. anni III. Tom. IV. ep. 699. Koller Tom. IT. p. 188 sq. A. Ch. 1264. Idem Vrbanus Roberto A. Diacono de JT ral~ ko Canonicatum Strigon. et reditus Ecclesiae S. Ni~ colai y Dioecesis Strigon. confert. Vrbanus —- — dilecto filio Magistro Rober­to, Subdiacono nostro, Archidiacono Quinqueec­clesiensi in Wlko, Capellano venerabilis fratris no­stri — Episcopi Praenestin. salutem. — Adiutos morum ct scientie meritis digne prosequimur dono gracie congruentis; vt dum votiua perceptione bonorum perspexerint se fecundos, illorum adie­ctione continua se reddere gaudeant insignitos-

Next

/
Oldalképek
Tartalom