Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

Lcustacliii in Ecclesia Strigoniensi, Clerico caris­simi in Christo filii nostri — — Vngarie Piegis illustris salutem. Adiutos yirtutum meritis digne prosequimur dono gratie condecentis, vt dum vo­tiua perceptione bonorum perspexerint se fecun­dos , probitatum adiectione continua se reddere gaudeant insignitos. Hinc est, quod nos tue scien­cie, ac honestatis, et deuotionis merita, de quibus multipliciter commendaris , considerantes attente, ac propter hoc volentes tibi facere gratiam specia­lem , tuis supplicationibus inclinati, vt preter Ar­chidiaconatum S. Leustachii curam animarum ha­bentem, quem te canonice proponis adeptum, pos­sis in Iauriensi vel Vesprimiensi aut Quinqueeccle­siensi diaecesibus vnitum aliud beneficium eccle­siasticum cuin animarum cura , etiarn si dignitas vel personatus existat , dummodo tibi canonice offeratur, licite recipere, et cum predicto Archi­diaconatu libere retinere , non obstante constitu­tione Concilii generalis, tecurn auctoritate aposto­lica dispensamus. Ita tamen, quod idem Archidia­conatus et beneficium huiusmodi debitis non frau­dentur obsequiis, et animarum cura in eis nulla­tenus negligatur. Nulli ergo — — nostre dispen­sationis — — Datum apud Vrbem veterem, idi­bus Febr. Pontif. nostri anno III. " Ex. reg. anni III. Tom. IV. fep. 3.59. A. Ch. 1264. Idem Vrbanus Vrbacio, Praeposito de Posega Quinque- Ecclesieu. Dioeceseos , Canonicatum , in Ec­clesia Paduana vacaturum , addicit. Vrbanus Episcopus Seruus Seruorum Dei. Di­lecto filio Vrbacio , Praeposito Ecclesie de Po-

Next

/
Oldalképek
Tartalom