Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

nore de verbo ad verbum oporteat in nostris litteris plenam et expressam mentionem fiei i, et per quam effectus presentium impediri valeat , vel differri; aut quod eedem persone alias beneficiate existant; fraternitati tue liberam concedimus auctoritate presentium facultatem. Datum apud vrbem vete­rem septimo kal. Octobris Pontificatus nostri an­no tertio. — Harum igitur auctoritate litteraruin Arcbidiaconatum de Wlco, Canonicatum et pre­bendam, quae Ven. pater Tymotheus Zagrabien­sis episcopus promotionis sue tempore, in Quin­que- Ecclesiensi Ecclesia obtinebat, vacantia per promotionem ipsius episcopi , tibi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis conferimus , et pro­uidemus de ipsis , te inuestientes presentialiter, per nostrum annulum de eisdem , non obstan­te certo ipsius Ecclesie Canonicorum numero, iu­ramento, confirmacione sedis apostolice, siue qua­cunque firmitate vallato , aut si dominus Papa in ea , pro aliis direxerit scripta sua, seu sedis apo­stolice, vel legatorum ipsius aut quacunque aucto­ritale in ea in Canonicos aliqui sint recepti, vel, vt recipiantur, insistant, quibus per hoc quoad assecutionem aliorum beneficiorum, personatuum, vel dignitatum preiudicium nullum fiat; aut si est aliquibus ab eadem sede-indultum, quod ad rece­ptionem vel prouisionem alicuius minime tenean­tur, et ad id compelli, quodque interdici suspen­di vel excommunicari non possint, et quod de be­neficiis, personatibus, vel dignitatibus ad collatio­nem eorum speclantibus nulii valeat prouideri per apostolicas litteras, que de indulto huiusmodi ple­nam, expressam non fecerint inentionem, seu qua­libet alia indulgentia dictesedis, de qua cuiusque

Next

/
Oldalképek
Tartalom