Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
Praedicatorum , et definitoribus Capituli Generalis, apud Argentinam, salutem et sincerae dileetionis atfectum. Quam praeclara fuit virtus, ac virtuosa fuerit vita sanctae recordationis Iohannis, Bosinorum Episcopi, tunc apud nos degentis, deinde magistri Ordinis Vestri, adhuc in memoriam a nobis et omnibus regni habitatoribus reuocatur. Dulcior est in aure, et in corde deuotionis ardor , et contritionis, quoties animaduertitur, quod pater pius super afflictos piaviscera gerens, hocsuumesse solum aestimabat, quod de suo episcopatus peculio Christi pauperibus potuit erogare. Et ne verbosa fiat circa vos longa oratio ; breuiter, studium ipsius erat miserabilibus misceri, et pro infirmantibus infirmari. Praedicationis quoque verbum, quod mellifluo dabat in auditores eloquio, spiritus Sancti illustrabatur dono; et tam gratiosum eum reddiderat Deus apud omnes, vt vere sibi competeret laus martyris; et quem perfuderat Deus gratia , ab omnibus amabatur; et ne lumen lateret in tenebris, sed merita ipsius, per miraculorum ostensionem populo patefacta, suffragium offerrent petentibus, et corde credentibus mansueto; vobis aliisque notum sit, quod mortuum suscitauit, claudis gressum, et visum restituit non videntibus. Nobis quoque, qui in ipsius sancta conuersatione, et orationibus pro nobis pollicitis spem habentes, medelam sperabamus languoribus hominis vtriusque in quodam graui morbo , quo frequenter aflici multi soliti sunt, quandoque morbo ipso attentati, signo crucis doloribus obiecto, suffragia eiusdem implorauimus, ad quae vehementia doloris et miseria corporeae conditionis compulit imploranda : illicoque similiter gratiam sentientes inuocati, do-