Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

faus praesentes litleras conspecturis, salutem in Do­mino saluatore. Iiegia pietas singulorum merila tenetur inspicere oculo pietatis, et ipsos inuitare ad fidelitatis opera muneribus donatiuis, vt eoriun exemplo alii ad obsequia perpetuae fideiitatis ar­dencius incitentur, et solercius famulentur. Proin­de ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod quum Hazos comes nobis et re­gno nostro, a primeuis etatis sue temporibus in multis seu diuersis articulis fideliter seruierit et indefesse; personamsuam, aut suorum fortune casi­bus exponere minime formidando. Nos in recom-« pensationem seruitiorum eiusdenr, quamquam pro inodico reputenrus, quod ad praesens agimus, re­spectu borum, que facere intendimus, eidem et suis heredibus beredumque successoribus terram Nazwod, que, sicut per .Both maiorem exercitus ca­stri nostri de Wolko , quem ad reambulandam et inquirendam ipsam terram transmiseramus, intel­leximus, fuit terra sine lierede decedentium vexil­lum nostrum deferentium, vacuam tamen, et ha­bitatoribus carentem cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis, contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Et ne in posterum processu temporis per quempiam possit vel debeat in irritum reuoca­ri, presentes concessimus litteras, dupplicis nostri sigilli munimine roboratas. Datum per manus Ma­gistri Benedicti, Prepositi Orodiensis, aule nostre Vice-Cancellarii. Anno Domini Millesimo Ducen­tesimo sexagesimo quarto." Ex autographo. Diplom. Hung. T. I. p. 287. sq. in fol.

Next

/
Oldalképek
Tartalom