Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

A. Ch. 12G0. Tdem Bela priuilegium Ahhatiae de Scepus Ord. Cister. de terris quihusdam concessum, ast in­cendio consumtum, renouat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, — — Rex, omnibus tam praesentibus , quain futuris, praesentes litteras inspeeturis, salutem in omnium Saluatore. Vt celsitudo regia, negocia ecclesiarum suarum , quae casu consumta sunt \el amissa, suorum priuilegiorum testimonio renouet et con­firmet, pietas suadet, ratio postulat, ius requirit. Proinde ad vniuersorum notitiam volumus perue­nire, quod fideles nostri , Albertus Abbas et con­uentus monasterii B. V. de Scepus, de ordine Ci­sterciensi , coram nobis comparendo proposuerunt, quod quum monasterium et claustrum ipsorum casuali incendio sit consiimtum, inter alias res ipso­rum priuilegium nostrum super collatione terrae, existentis circa claustrum, quam quidem terram de consensu cliarissimi fratris nostri, Colomani regis, piae recordationis , ipsis iam dudum contulera­mus , exustum casualiter exstitisset. Vnde suppli­carunt nobis, vt praedictam donationem nostram. ipsis, quum sint in pacifica possessione earumdem terrarum , iterato noslro priuilegio dignaremur confirmare. Nos igitur ipsorum supplicationibus inclinati , maxime quod seriem donationis nostrae reuocauimus ad memoriam; eamdem terram dicto monasterio, iterato nostro priuilegio duximus con­firmandam. Cuius quidem terrae metae , prout in litteris M. Mathiae, Praepositi de Scepus, fidelis nostri, qui eamdem terram de mandato nostro an­tea ipsi monasterio inetauerat , et assignauerat, vidimus contineri , hoc ordine distinguuntur: — — Datum per manus M. Pauli , Praepositi Poso-

Next

/
Oldalképek
Tartalom